Livius Andronicus, Odyssia
Book I
Virum mihi, Camena, insece versutum...
Pater noster, Saturni filie . . .
Mea puera, quid verbi ex tuo ore supera fugit?
tuque mihi narrato omnia disertim.
quae haec daps est, qui festus dies, . . . ?
Book II
tumque remos iussit religare struppis
Book III
ibidemque vir summus adprimus Patroclus
quando dies adveniet, quem profata Morta est
Book IV
atque escas habemus mentionem . . .
partim errant, nequinont Graeciam redire.
Sancta puer, Saturni filia, regina
apud nympham Atlantis filiam Calypsonem
Book V
igitur demum Ulixi cor frixit prae pavore
Book VI
utrum genua amploctens virginem oraret
ibi manens sedeto donicum videbis
me carpento vehentem en domum venisse
Book VIII
simul ac dacrimas de ore noegeo detersit.
namque nullum
peius macerat humanum quamde mare saevom:
vires cui sunt magnae, topper confringent
importunae undae.
Mercurius cumque eo filius Latonas
nexebant multa inter se flexu nodorum dubio.
Nam diva Monetas filia docuit
Book IX
quoniam audivi paucis, gavisi . . .
Book X
...Inferus an superus tibi fert deus funera, Ulixes?
Topper citi ad aedis venimus Circae
simul duona eorum portant ad navis,
multa alia in isdem inserinuntur.
topper facit homines ut prius fuerunt.
Book XII
parcentes praemodum
Book XIII
sic quoque fitum est
Book XIX
vestis pulla purpurea ampla . . .
Liber XX
cum socios nostros mandisset impius Cyclops
Liber XXI
inque manum suremit hastam . . .
Liber XXII
At celer hasta volans perrumpit pectora ferro
Liber XXIII
carnis vinumque quod libabant anclabatur
Liber XXIV
deque manibus dextrabus . . .
Dubious Fragments of uncertain provenance...
neque tamen te oblitus sum, Laertie noster.
topper saevi capesset flammam Volcani
celsosque ocris arvaque putria et mare magnum
affatim edi bibi lusi
iam in altum expulsa lintre
erant et equorum inaurata tapeta
auratae vaginae, aurata baltea illis erant
Gnaeus Naevius, Bellum Poenicum
Postquam avem aspexit in templo Anchisa,
sacra in mensa Penatium ordine ponuntur;
immolabat auream victimam pulchram.
noctu Troiad exibant capitibus opertis,
flentes ambae, abeuntes lacrimis cum multis.
Ei venit in mentem hominum fortunas.
manusque susum ad caelum sustulit suas rex
Amulius divis<que> gratulabatur.
Prima incedit Cereris Proserpina puer
dein pollens sagittis inclutus arquitenens
sanctus Iove prognatus Pythius Apollo.
magnam domum decoremque ditem vexerant
simul alius aliunde rumitant inter se.
magnae metus tumultus pectora possidit.
plerique omnes subiguntur sub unum iudicium
quod bruti nec satis sardare queunt.
Quintus Ennius, Annales
Excita quom tremulis anus attulit artubus lumen,
talia tum memorat lacrumans exterrita somno:
'Euridica prognata, pater quam noster amavit,
vires vitaque corpus meum nunc deserit omne.
Nam me visus homo pulcher per amoena salicta
et ripas raptare locosque novos; ita sola
postilla, germana soror, errare videbar,
tardaque vestigare et quaerere te, neque posse
corde capessere; semita nulla pedem stabilibat.
Exin conpellare pater me voce videtur
his verbis: "O gnata, tibi sunt ante ferendae
aerumnae, post ex fluvio fortuna resistet."
Haec ecfatus pater, germana, repente recessit,
nec sese dedit in conspectum corde cupitus,
quamquam multa manus ad caeli caerula templa
tendebam lacrumans et blanda voce vocabam.
Vix aegro tum corde meo me somnus reliquit.